Liber Proverbiorum*

Caput 1: Versus 21

In capite turbarum clàmitat,etc.ID.Quia etiam principibus, qui ei praevaluisse, ut crucifigeretur, videbantur, reatum homicidii, quod perpetrarant, palam reducebat ad memoriam, eosque ad poenitentiae remedium vocabat.In foribus portarum urbis.ID.Urbs Domini, Ecclesia ex utroque populo adunata, etc., usque ad gratiam suam revocabat; ita ut, sicut Lucas ait:Multa turba sacerdotum obediret fideiAct. 6..
(* Traductions européennes)